- PASCUA
- PASCUAunicum Romanorum vectigal aliquandiu fuit. Plain. l. 18. c. 3. Agrum male colere, Censorium probrum iudicabatur ——— Etiam nunc in tabulis Censortis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. Et quidem montana meliora coeteris, Columella l. 6. c. 27. Unde Statius Thebaid. l. 10. v. 229.Cui fetura gregem pecorosum vere novavit,Laetatur, cernens hos montis in ardua niti,Hos innare vadis. ———ad quem locum vide Casp. Barthium Animadvers. Parte 3. p. 1157. Hinc Pascualis Agnus, aut, si mavis ἀρχαϊκῶς, Pascalis. Lucilius,Pascali pecore et montano hirto atque soloci:Hebr. Gap desc: Hebrew contracte ex Gap desc: Hebrew, occurrit Deuter. c. 32. v. 14. cum adipe pascudlium et arietum Basanaeorum. 1. Sam. c. 15. v. 9. Et indulgens suit Saul et populus erga Agagum et erga optimas oves et boves et bidentes; et erga agnos pascuales. 2. Reg. c. 3. v. 4. de Rege Moab: Pendebat Israelis Regi centum milia agnorum pascualium. Psalmo 37. v. 20, Quia peribunt impii et Domini hostes, ut pretiosum agnorum pascualium (i. e. adipes) deficiunt, in fumum abeunt. Ubi Chaldaeus habet. Quomodo pretiosum phalgisin, qui primum quidem saginantur, sed postmodum immolantur. Quam vocem phalgisin, traiectis literis, deflexam esse ex Graeco φάγιλος, i. e. agnus, censet Bochart. Certe Plutarchus in Hellenicis Quaest. 14. ubi de multa, quam procorum heredibus, ab Ulysse interemptis, imposuit Achillis filius Neoptolemus, Ἦν δὲ, inquit, ἄλφιτα, οἶνος, κηρία, ἔλαιον, ἅλας, ἱερεῖα πρεσβύτερα φαγίλων. Φάγιλον δέ φησιν Ἀριςτοτέλης τὸν ἀμνὸν εἶναι, Erant autem farima, vinum, favi mellis, oleum, sal, victimae phagilis adultiores. Phagilum vero Aristoteles agnum esse dicit. Ita nempe dicebatur agnus, cum edulis esse incepit, ἀπὸ τοῦ φαγεῖν, i. e. quadrimestris ut minimum. Vix enim eduntur agni, antequam depulsi sint, nec nisi quartô mense depelluntur. Nutricantur, inquit Varro, quoad facti sint quadrimestres. Unde φάγιλος Graece id ipsum est, quod Arabice algiaphro, quâ voce quadrimestrem agnum Arabes indigitant etc. Vide Sam Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 43. ubi de Ovium nominibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.